Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.30
lat cicero phi049 perseus lat1
quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: sciebam me genuisse mortalem. quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari. Quam ob rem o/mnis, cum secu/ndae res sunt ma/xume, tum ma/xume Medita/ri secum opo/rtet, quo pacto a/dversam aerumna/m ferant. Peri/cla, damna pe/regre rediens se/mper secum co/gitet, Aut fi/li peccatum au/t uxoris mo/rtem aut morbum fi/liae, Commu/nia esse haec, ne/ quid horum umquam a/ccidat animo/ novum; Quicqui/d praeter spem eve/niat, omne id de/putare esse i/n lucro. ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?