LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.35.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra potestate fodicantibus is rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio: lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, quod a natura datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable