LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.41

lat cicero phi049 perseus lat1

Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec: nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura is potiens dolore careat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable