LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.42

lat cicero phi049 perseus lat1

atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit Epicurus. deinde paulo infra: saepe quaesivi inquit ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas supra dixi. quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.

Provenance