LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.44

lat cicero phi049 perseus lat1

haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat: Pol mi/hi fortuna ma/gis nunc defit qua/m genus. Na/mque regnum su/ppetebat mi, u/t scias, quanto e/ loco, Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat. quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta; ex opibus summis opis egens, Hector, tuae—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium: Qui/d petam prae/sidi aut e/xequar quo/ve nunc Au/xilio e/xili au/t fugae fre/ta sim? A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam? quo a/pplicem? Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent, Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti stant pa/rietes De/formati atque a/biete crispa— scitis quae sequantur, et illa in primis: O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus, Saeptum a/ltisono cardi/ne templum! Vidi e/go te adstante ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, Auro e/bore instructam re/gifice.

Provenance