LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.46.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo? conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, odorum incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi? haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur? tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. revocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable