LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.46.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret: saporem inquit et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur. num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable