LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.55

lat cicero phi049 perseus lat1

hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum videri. aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur: quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable