LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.65

lat cicero phi049 perseus lat1

Quid ille Terentianus ipse se poeniens, id est e(auto\n timwrou/menos? Decre/vi tantispe/r me minus iniu/riae, Chreme/s, meo gnato fa/cere, dum fia/m miser. hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus? malo quidem me quovis dignum deputem— malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur: Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable