Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.67
lat cicero phi049 perseus lat1
Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem: Si mi/hi nunc tristis pri/mum inluxisse/t dies Nec tam ae/rumnoso na/vigavisse/m salo, Esse/t dolendi cau/sa, ut iniecto e/culei Freno/ repente ta/ctu exagitantu/r novo; Sed ia/m subactus mi/seriis opto/rpui. defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable