Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.71.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur: Nec ve/ro tanta prae/ditus sapie/ntia Quisqua/m est, qui aliorum aeru/mnam dictis a/dlevans Non i/dem, cum fortu/na mutata i/mpetum Conve/rtat, clade su/bita frangatu/r sua, Ut i/lla ad alios di/cta et praecepta e/xcidant. haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis requiramus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable