LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.75.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens. ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur recens, cum vetustate exaruit.

Provenance