Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.76
lat cicero phi049 perseus lat1
sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, ut Cyrenaici nihil mali. Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito. sunt etiam qui haec omnia genera consolandi colligant—alius enim alio modo movetur—, ut fere nos in Consolatione omnia in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dictum esset: Atqui/, Prometheu, te ho/c tenere exi/stimo, Mede/ri posse ra/tionem iracu/ndiae, respondit: Siquide/m qui tempesti/vam medicinam a/dmovens Non a/dgravescens vo/lnus inlida/t manu. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable