LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.79

lat cicero phi049 perseus lat1

ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest: non tibi hoc soli. prodest haec quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable