Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.8.p5
lat cicero phi049 perseus lat1
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.