Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.34.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur—, quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas—sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci kaki/an appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium—; ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable