Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.52
lat cicero phi049 perseus lat1
nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae quam ira? quam bene Ennius initium dixit insaniae. color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibus Summa/m rem perfeci/t manu. proelium restituit insaniens: