LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 4.55.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Libidinem vero laudare cuius est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenen profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at commode dixit Afranius: dum modo doleat aliquid, doleat quidlibet. dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable