Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.63
lat cicero phi049 perseus lat1
itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret Euripides, primos tris versus revocasse dicitur Socrates: Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio est, Nec fo/rs nec ira cae/litum invectu/m malum, Quod no/n natura huma/na patiendo e/cferat. est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere enumeratio eorum qui tulerunt. etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio—non enim sapientes eramus—maerore et dolore conscripsimus; quodque vetat Chrysippus, ad recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.