Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.68.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur amor—nec hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum existumat, Cui i/n manu sit, quem e/sse demente/m velit, Quem sa/pere, quem sana/ri, quem in morbum i/nici, Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier. o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo-