LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 4.69

lat cicero phi049 perseus lat1

rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum? Tu/ me amoris ma/gis quam honoris se/rvavisti gra/tia. quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se coniugem habuisse illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable