LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 4.72

lat cicero phi049 perseus lat1

Stoici vero et sapientem amaturum esse dicunt et amorem ipsum conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie definiunt. qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est: si quidem sit quisquam deus, cui ego sim curae—

Provenance