LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 4.76.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

nam ut illa praeteream, quae sunt furoris, haec ipsa per sese quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria, Iniu/riae Suspi/ciones i/nimicitiae indu/tiae Bellu/m pax rursum! ince/rta haec si tu po/stules Ratio/ne certa fa/cere, nihilo plu/s agas, Quam si/ des operam, ut cu/m ratione insa/nias. haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable