LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 4.77

lat cicero phi049 perseus lat1

Qui/s homo te exsupera/vit usquam ge/ntium impu/dentia? Quis au/tem malitia/ te?— nosti, quae secuntur; alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam: Maio/r mihi moles, ma/ius miscendu/mst malum, Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam . quo igitur haec erumpit moles? audi Thyestem: Ipsus hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser Ma/nderem nato/s— eorum viscera apponit. quid est enim quo non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.

Provenance