Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.117.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis. qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem; sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur, quid est tandem, dii boni, quod laboremus? portus enim praesto est, quoniam mors †ibidem est, aeternum nihil sentiendi receptaculum.