Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.27.p1
lat cicero phi049 perseus lat1
occupavi te inquit, Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses. praeclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque eius spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? quo modo? isto enim bono iam exspoliari potes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable