LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 5.43.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable