LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 5.46

lat cicero phi049 perseus lat1

Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona dicenda sint; omitto divitias—quas cum quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque consensu excitatam: haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae Anticlea laudat Ulixi pedes abluens: Le/nitudo ora/tionis, mo/llitudo co/rporis. ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate quam in volgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable