LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 5.76.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime sententiae repugnat. nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable