LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 5.85.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

haec igitur simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici nec multo veteres Academici secus; voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. haec sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum evanuerunt. hi quid possint optinere, videamus omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable