Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.88.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. quid? is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat? nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire videatur. de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. item in dolore certa habet quae sequatur, cuius magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable