LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 5.92.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

at vero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset, nunc quidem paululum inquit a sole. offecerat videlicet apricanti. et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable