Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p1
lat cicero phi049 perseus lat1
Tusculanas disputationes a se confectas editasque esse Cicero ipse div. 2,2 testatur. Ibi enim postquam quinque libros de finibus a se conscriptos esse commemoravit, sic pergit: Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio- num res ad beate vivendum maxime necessarias aperue- runt. primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quar- tus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum lo- cum conplexus est, qui totam philosophiam maxime in- lustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum eqs. atque consilium quidem certe primae disputationis condendae eum a. 45 iam ante mensem Quintilem, quo libri de finibus Bruto missi sunt (Schiche praef. XII), cepisse apparet, si quidem iam in epistula a. d. IV. Kal. Iun. anni 45 Attico data (13, 32,2 cf. 31,2 33,2) ab eo petit ut Dicaearchi libros peri\ yuxh=s sibi mittat, quibus sine dubio in disputatione de immortalitate animae uti volebat (p. 228,2 256,23). quo vero tempore opus ad umbilicum adduxerit, non constat. nam qugd ineunte mense Sextili ab Attico libros petit ad quaestiones de natura deorum pertinentes (13, 39, 2), inde minime concludere licet Tusculanas disputationes iam tum absolutas fuisse. perfectos enim libros de natura deorum esse Tusculanis disputationibus editis cum div. 2,2 non sine certo consilio dicere videatur), ultro eo deducimur ut coeptos eos iam antea esse putemus, neque quicquam impedit quominus Ciceronem in utroque opere condendo simul occupatum fuisse statuamus.) etsi autem mutationum rei publicae Caesaris morte factarum nusquam in Tusculanis ratio habetur, tamen casui tribui vix potest quod a. d. XV. Kal. Iun. a. 44 demum Cicero Attico scribit (15, 2, 4): 'quod prima disputatio Tusculana te confirmat, sane gaudeo' paucisque diebus post (a. d. IX. Kal. Iun. epist. 15,4,2. 3) Atticum Tusculanas disputationes saepe usurpare commemorat. cum igitur tum demum Atticus eas cum otio ac studio legisse videatur, vix errabimus si non fere ante initium a. 44 eas absolutas esse concludemus.