Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p10
lat cicero phi049 perseus lat1
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (K1). prae- terea codex a duobus viris tractatus est, Kc (ap. RoBbachium K2), qui per totum librum haud pauca correxit supplevit, et K2 (Robb. K3), qui usque ad 4,38 persaepe compendia librariorum solvit (velut supra h, supra m, supra scripsit), explicandi causa verba inter lineas vel in margine addidit (velut 252,2 annalium supra fastorum, 260, 11 ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26 adver- bium supra prudentius, 362,23 nornis supra fidelibusque!), sed ipse quoque haud pauca mutavit et supplevit. Kc Rob- bachio s. XI, K2 s. XII fuisse videtur; at Guilelmus Meyer collega nuper morte nobis ereptus, qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit, quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus — id quod lectionum natura suadet — nihil obstare statuit, alterum correctorem K2, qui alio codice usus est, uno tantum duobusve saeculis recentiorem fuisse censuit.)