LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p16

lat cicero phi049 perseus lat1

praeter librarium duos veteres correctores codicem emendasse, praeterea etiam recentiores velut Panormitam ipsum nonnulla mutasse statim Stroebel vidit. Magnanelli autem haec scribit: 'Difficillimum profecto est manus codicis Vat. 3246 accurate distinguere; sed correctorum praeterquam quod librarius ipse semet nonnumquam correxit, tres manus discerni possunt, quas VcV2V3 vocavi. scribas Vc et V3 aetate librario ipsi aequales aut paulo recentiores fuisse litterarum formae docent (V2 subsecutum esse non uno loco apparet)) suntque non pauci loci ubi utrum V1 ipse an de duobus correctoribus alter correctionem fecerit discerni non possit; sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit. atramenti color et formae litterarum non semper sufficiunt ad comparandum et distinguendum. ... tertium correctorem longe recentiorem (s. XV) V3 vocavi, sed et de hac manu nonnumquam dubitavi utrum una an plures discernendae essent.' atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus factae esse videntur — Buzzi praeter Panormitae manum V3 tres fere alias discernit (Vrec) — facile a reliquis removentur. cui vero veteres debeantur, haud raro Stroebel Magnanelli Buzzi inter se discrepant; inprimis Buzzi multas correcturas quas Stroebel correctori Vc tribuit, ab ipso librario factas esse statuit. nec tamen haec res tanti momenti est quanti videtur. secundum enim naturam correcturarum dubitari vix potest quin ex eodem fonte Vc et V2 hauserint eundemque iam librarius adire potuerit (cf. Progr. p. 29 et quae infra exponam). scilicet primo illae correcturae in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae esse videntur; unde postquam iam V1 nonnulla excerpsit, duo homines eiusdem fortasse monasterii qui codicem retractandum susceperant, reliqua transtulerunt. cui opinioni favere videtur quod in fine codicis sub librarii subscription nem M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANRVM LIB. V EXPLICIT FELICITER a V2 scriptum est non CONTVLI, quae sollemnis in ea re formula est (cf. impr. Reifferscheid Ind. Vrat. 1872 3) sed CONTVLIMVS, sicut in codice Heilsbronniano s. XII (Wattenbach, Schriftwesen d. Mitt.2 p. 279) legimus: hunc librum contulerunt Lupus et Gerulfus atque etiam in Fredegari cod. Mettensi s. IX subscriptio contulimus ut potuimus uoluntariae communem operam indicare videtur cum sequatur: ora pro scriptoris. )

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable