LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p17

lat cicero phi049 perseus lat1

Hos quattuor codices necnon Hadoardi exemplar ex eodem archetypo non nimis antiquo fluxisse declarant sescenta menda communia. plura etiam docet externa librorum species. qua de re ut iudices, primam codicis V paginam inspice, cuius effigiem in p. X reddendam curavi. plane eadem autem scribendi ratione Regii librarius usus est. nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire), ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque locis novae particulae initium nova linea maioreque littera) significat; discrepat tantum eo quod iis locis, ubi in V nova linea incipit maior vero littera non adhibetur), puncto tantum verba distinguit, in eadem linea scribere pergit.) easdem

Provenance