Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Tusculanas disputationes cum et locis modo allatis (div. 2,2 Att. 15,2,4; 4,2.3) et Tusc. V, fat. 4 opus suum constanter nominet, dubium esse non potest quin sic illud inscribere voluerit. itaque brevitatis tantum studio tribuendum est quod veteres auctores in afferendis his libris plerumque verbum 'disputationes' omittunt,) licet etiam archetypum X e quo codices nostri fluxerunt ad eorum consuetudinem inscriptum fuerit. recte vero corrector Vaticani qui nobis alterius memoriae testis est uno saltem loco illud verbum addidit (v. infra p. XIV)). Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable