Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p29
lat cicero phi049 perseus lat1
particulas eadem ratione qua R discribit etiam G, nisi quod versus per totam paginam ducit, cum binas columnas non exhibeat. atque RV quidem toti sic scripti sunt, G vero in prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur, tum in paginis 1v-4v (atque bis etiam in 5v) non iam novo versu sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat, deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.) quod sine dubio, ut chartae parceret, fecit; eodemque studio explicandum est quod K inde ab initio continua scriptura utitur. nam ceteroqui codicis R plane gemellus est (velut in utroque libri I et II initia plena extant, at libri III et IV terna verba prima omissa sunt quae postea adpingerentur, libri V unum), nec desunt vestigia scripturae non continuae in exemplari adhibitae. scilicet is librarius qui fol. 14v molliunt (p. 293,25) — 16v quarum altera (305, 16) et 17v telorum (310, 6)—36r amores (397,17) scripsit, eadem ratione qua G in pagg. 2 sqq. usus orationis particulas maioribus intervallis diligenter distinguit) ita ut singulae particulae cum R fere consentiant. Hadoardi denique exemplar eadem ratione scriptum fuisse inde concludas quod non semel iis locis ubi in codicibus nostris perperam orationis particula finitur H quoque subsistit. velut p. 235,2 sine dubio cohaerent: cernere naturae vim maxume, sed maxume, a quo verbo in R nova particula incipit, ab H neglegitur (ecl. 14). sic etiam p. 315,1, ubi con- temnamus. Licebit in GKRV legimus quamquam contem- namus a verbo licebit pendet, H in contemnamus subsistit; 348, 22 verba tum — perturbatio ad sententiam necessaria ab H per errorem negleguntur, cum in R unum colon efficiant. in eadem vero paragrapho H excerptum 288 verbo appellat nullam aliam ob causam concludit nisi quod nostri quoque codices pro appellatam putat exhibent ap- pellat amputat (348,12).