Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p3
lat cicero phi049 perseus lat1
Non autem Attico amico soli sed eruditissimo cuique Romanorum hi libri placuisse videntur. nam ut non dicam Valerium Maximum multa ex iis exempla hausisse) Horatium Senecam Quintilianum Iuvenalem, fortasse etiam Ovidium et Tacitum eos legisse etiamnunc cognoscimus.) proximis saeculis inprimis ab iis lectitati sunt qui ad Graecos philo- sophiae fontesascendere non poterant aut nolebant. Christianis igitur velut Lactantio et Augustino haud pauca testimonia debentur. grammaticos vero, etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt, neque commentariis Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est. non tamen defuisse qui s. fere VI ea non tantum legeret distingueret emendaret sed compluribus exemplaribus usus secundum suum iudicium constitueret mox videbimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable