Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p32
lat cicero phi049 perseus lat1
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est, artiore autem vinçulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae p. XI de externa specie codicum KR exposui multa menda communia declarant velut: 373, 20 expetenda (male repetitum ex antecedentibus; fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet: 260,17 seclusa K1, ex sed usa (sic recte GV) corr. R