Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p34
lat cicero phi049 perseus lat1
Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio non legebantur, tamen notae M et D, quibus s. VI primus Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris dialogi forma compositis distinguere instituit, initio libri I et II nonnullis locis fortasse adspersae erant. ibi enim illae notae, quae alibi quoque in GKV hic illic adscriptae sunt, in GV certe non sine aliqua constantia adhibentur. quibus e notis postea in recentibus codicibus M — D (d) vel M–A effectum est (cf. quae exposui Herm. LXVI p. 627 sqq.).) Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable