Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p36
lat cicero phi049 perseus lat1
Lectiones codicis X cum e GKRV fere ubique ita recuperari possent ut nihil restaret dubii, necessarium non videbatur plures libros ex eodem ortos adhibere. itaque com- memoro tantum Palatinum 1514 P, cuius vetustior pars quae finitur fol. 95v verbis: Nom m videtur om~;i animi per- turbatione posse sapiens vacare IV, 8) s. X exeunte, ut P. Ehrle et Stroux iudicant, scripta satis sincere Ciceronis verba servavit proximeque ad KR accedit), porro Ambrosianum T. 56 sup M, qui in vetustiore parte s. XI exa- rata or. Philippicas, Tusculanas, 'Invectivam Salustii in Ciceronem' continet), et Bruxellensem 5351.2 B s. XII a Baitero collatum, quorum uterque praeter lectiones e X acceptas etiam correcturas praebet (raro M velut expul- trixque 406,4, saepe B)), denique codicem ilium vetustum Gryphianum (Gr) nunc deperditum, cuius initio mutili lectiones inde ab I, 59 I. M. Brutus in editione quae ap. Gryphium Lugduni a. 1579 prodiit in universum satis fideliter ut videtur promulgavit. qui liber etsi sine dubio ipse quo- que e X fluxit, tamen haud pauca habuisse dicitur quae a GKRV discreparent (velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2); quae num omnia in ipso codice fuerint etsi dubitari potest, attuli, reliqua fere praetermisi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable