LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p38

lat cicero phi049 perseus lat1

atque ex hoc loco vel solo illud quoque apparet genuina Ciceronis verba hac via ad nos pervenisse. addi possunt multi velut p. 258,19: similitudines X initio recte suprascr. V2, vel p. 338,21 ubi Vc solus addit verba eas quae rebus percipluntur venereis detrahens, qualia Epicuro reddenda esse iam Usener fr. 67 cognovit.) non pauciores vero sunt loci ubi Ciceronis verba audacissime mutata invenias. atque hic illic interpolamenta fortasse ipsis correctoribus debentur (velut p. 236,22 ad verba: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea in P s ex fin. 5,87 haec adscripta sunt: et in ea cum alios multas tum archytam timeumque cognovit, quam notam Vc ipse quoque signo addito in margine exhibet, sed ita cum Ciceronis verbis coniungit, ut post ferunt inserat qui ac postea scribat venit eddicisse)), in universum autem sine dubio ex eodem fonte atque genuinae illae lectiones fluxerunt. e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret. qui quam considerate egerit multi loci ostendunt. non enim modo formam orationis respexit, verba non iam intellecta aut delevit (302,1 age sis cf. Progr. 35) aut mutavit (324,12 aliquando pro si quando, 346,21 li- berorum pro liberum al.), sed rerum etiam rationem habuit; velut 218,15, cum verba qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius ut multi quoque e posterioribus non ad Livium sed ad Ennium referret, pro maior suspicatus est minor; 263,18 recte ei offensioni fuit Latina, sed cum emendationem Litana non invenisset, nescio qua doctrina ductus hirpini interpolavit; 349,12 cum versum Qui miser in campis maerens errabat alienis (Aleis Beroaldus) non recte procedere intellexisset, errat correxit.) qua vero aetate fuerit, uno fortasse loco cognoscimus: 282,5 legitur: nisi (sc. philosophia) doctissimorum con- tentionibus dissensionibusque viguisset; ubi cur supra viguisset, quod verbum explicatione vix egebat, V2 scrip- serit crevisset, non facile per se intellegitur; itaque cum idem verbum legamus apud Boethium qui in comm. in Cic. Topica 372,31 libere locum affert, suspicio nascitur inde illud tamquam variam lectionem in Tusculanas assumptum esse.) quod si probabile est, Mavortii saeculo (vix postea) reensionem illam factam esse concludas. sed certum hoc non esse minime ignoro.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable