LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p39

lat cicero phi049 perseus lat1

Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab X plane diversam (Y) exhibebant haurire potuisse vidimus. Quam maxime autem dolendum est quod huius familiae Y codex integer non iam extare videtur. etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex ipso V sumptas esse probabile sit, tamen cum non modo nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur, res potius sic explicanda est ut omnes s ex X fluxisse, ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus. quam diligenter vero medio aevo homines Tusculanas disputationes legerint, quanto studio ex aliis libris lectiones congesserint, quanta libidine Ciceronis verba mutaverint, ex Douganii apparatu, si tanti erit, videbis. nec tamen ullus e permultis codicibus quos Iohannes Stroux a me rogatus in Italia et Gallia inspexit genuinas illas lectiones lessus 309,17 vel eas-detrahens 338,21 quas v servavit exhibet. hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones s quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable