Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p4
lat cicero phi049 perseus lat1
Proximis duobus saeculis cum omnes libri Ciceronis ad philosophiam spectantes magis magisque oblivione obruti essent, mirum non est quod initio saeculi IX in maximis bibliothecis nullum Tusculanarum exemplar extabat (cf. Beckeri Cat. bibl. ant. 1–24, Schwenke, Philol. Suppl.V p. 403). sed tum homines vere humani veterum scriptorum opera conquirere ac legere coeperunt. atque Tusculanas quidem iam Einhart legisse videtur), aperte imitatus est Paschasius Radbertus (cf. ad 1, 1), describendas sibi curavit Servatus Lupus veterum librorum indagator curiosissimus), inter multos alios Ciceronis libros excerpsit vir non magni ingenii sed multae lectionis Hadoardus presbyter, cuius excerpta amplissima, quae codicis instar nobis sunt, e codice Vaticano Reg. Suec. 1762 s. IX (H) Paulus Schwenke Narducci copiis usus in Philol. Suppl. V edidit.)