Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p40
lat cicero phi049 perseus lat1
Duplex igitur, ut omnia comprehendam, memoria Tusculanarum est. altera servata est codice X e quo nostri codices omnes orti esse videntur, ex altera (Y), cuius exemplaria integra non iam extare videntur, lectiones haud paucae in recentiores codices receptae, plures correcturis Vaticani servatae sunt. ac tenendum quidem semper est has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse; cum vero e recensione docti hominis fluxerint, non sine magna cautione adhibendae sunt.