Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p43
lat cicero phi049 perseus lat1
In scribendis verbis in universum quidem scripturam codicis X fideliter reddendam duxi, quam e consensu sive omnium sive plurium librorum ex eo natorum sine difficultate recuperare licebat. ubi vero ex altera parte GV ex altera KR(H) stabant, cum hos ut omnino cognatos sic aeque pronos ad scripturam suae aetatis adhibendam haud raro viderem,) GV sequi malui. binorum autem codicum scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat, semper adnotavi, singulorum proprietates non nisi paulo graviores commemoravi.)