LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p55

lat cicero phi049 perseus lat1

Ultimo loco again de re quae paulo maioris momenti est. scilicet sescentis illis locis ubi ante pronomen relativum pronominis demonstrativi nom. dat. abl. pluralis nu- neri extant, summa constantia formae hi his his leguntur, ei semel invenitur (p. 232,11, ubi tamen hi in r. V1 illi K2; de p. 458,3 cf. app.), is p. 251,9 (iis corr. R1?'Vrec his K2); iis sive is fuit in X p. 285,17 (ut iis GKR ut is H ut his Vc littera h ex i correcta, s in rasura scripta, ut his etiam K2Rc); denique eis, sed non ante relativum p. 372,10.23 390,26 legitur. non autem certum loquendi usum Tullianum sed falsam scribendi rationem posteriore aetate natam hic subesse vel inde apparet, quod eadem constantia reliquorum casuum formae eae ea eorum eos eqs. inveniuntur (nisi quod p. 417,20 hos pro eos per errorem scriptum est). qua de re quid iudicandum sit, secundum ea quae Hans Ziegel in dissertatione sua, De is et hic pronominibus quatenus confusa sint apud antiquos Marp. 1897, diligenter acuteque exposuit dubitari non potest. nimirum cum formae hi et ii (ei, i) in sermone prorsus confusae essent, saec. fere V perturbatio in his formis scribendis orta a viris doctis certa ratione sublata est. atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur. a quibus X ea in re recedit quod hae pro eae non exhibet; quin vero eius scribendi ratio docto cuidam viro debeatur qui eadem fere aetate, id est fere saec. V-VII, secundum similem doctrinam sive ipsum codicem X sive eius exemplar correxerit, dubium non est.)

Provenance