Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p56
lat cicero phi049 perseus lat1
Quam scribendi rationem in Ciceronis libris edendis admittendam non esse apparet, quae formae restituendae sint, quaeri potest. cum enim eis non modo p. 336,5 apud Nonium scribatur sed etiam p. 456,11 in fragm. Bodleiano F legatur, hanc formam in X expulsam esse facile quispiam sibi persuaserit. sed ut non dicam in F etiam his p. 457,21 et iis p. 458,6 inveniri, illud obstare videtur quod forma eae recte in X servata est neque umquam formae hae cessit. itaque aut formas ii, iis aut i, is per totum librum restituendas putavi; has autem ut praeferrem, duabus rebus commotus sum. primum enim bis codex H (252,27 318,14), semel K1 is scriptum exhibet contra reliquorum his ); deinde haud raro etiam nominativo sing. num. is vel in X vel in libris ex eo derivatis falso litteram h praefigi videbam; cf. 416,28 hisne GKRV1 isne V2; praeterea his 220,28 G1V1H, 258,5 GKR ( is R1)V1 (is), 438,18 G1KV1343, 10 GK1, 218,21 241,14 (h erasum) 293,17 416,19 K, is 247,8 G, 285,23 418,26 422,25 V (262,4 his). commemoro etiam p. 398,13, ubi X dehis pro deis exhibet (de is V), 424,15 integrum- hisque (G1V1) vel integerumhisque (KR) pro integerrumis- que. denique p. 239,29 X hisdem (isdem V isdem H? Schwenke nihil adnotat), 288,23 eisdem ex hisdem ut vid. K1, isdem V eisdem GR).