LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes praef.p7

lat cicero phi049 perseus lat1

cod. membr. s. X ut videtur, 18:14,8 cm.; 136 foliis 20 versuum solas Tusculanas continet. praeter ipsum librarium codicem emendavit corrector G2. qui ut a librario diversus est (qua de re Sey. iniuria dubitavit), ita eiusdem aetatis fuit eodemque exemplari usus est. id quod cum multis locis tum p. 368,14 apparet. ibi enim in fol. 82v verba 'laetitia-videatur' in contextu propter homoioteleuton omissa sunt. in inferiore autem margine et haec verba et lemmata Metus addita sunt, ita tamen ut lemmata a manu 1, ipsa verba a G2 scripta sint, qui etiam omittendi signum in contextu verborum posuit. iam igitur in archetypo e quo G descriptus est verba illa in margine extitisse videntur; cum autem nescio quo casu factum esset, ut librarius ipse lemmata tantum describeret, G2 ex codem libro verba omissa transtulit.) alio codice G2 usus non est neque suo arbitrio verba mutavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable